

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 22: Versus 18
Dico enim vobis.Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschae potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, caetera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora coenae usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.